라틴어 문장 검색

Hoc fragrant pueri basia mane mei.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VIII9)
Pastas glande natis habet Secundus;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXV3)
avguriis agimur divum pro ostentis, id est ex flamma, quae tempora Ascanii pasta est, cursu stellae, Creusae admonitione, quae dixit et terram Hesperiam venies.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 51)
haec autem insula graece Cyrnos dicitur a Cyrno, Herculis filio, unde fecit hanc derivationem 'Cyrneas taxos', quibus pastae apes mel amarissimum faciunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 302)
Haut tibi inexpertum curvos deprendere, mores, quaeque docet sapiens bracatis inlita Medis porticus, insomnis quibus et detonsa iuventus invigilat siliquis et grandi pasta polenta;
(페르시우스, 풍자, satire 331)
Ac ne carmen quidem sani coloris enituit, sed omnia quasi eodem cibo pasta non potuerunt usque ad senectutem canescere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:10)
nec quae de parva pauper dis libat acerra tura minus grandi quam data lance valent, agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco victima Tarpeios inficit icta focos, nec tamen officio vatum per carmina facto principibus res est aptior ulla viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 820)
Fons erat inlimis, nitidis argenteus undis, quem neque pastores neque pastae monte capellae contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:1)
lux et decus et spes praesidiumque meum, requies o certa laborum, blandus in ore sapor, fragrans odor, inriguus fons, castus amor, pulchra species, sincera voluptas!
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3125)
hic mihi nulla rosae spolia, nullus aromate fragrat 1 odor, sed liquor influit ambrosius nectareamque fidem reddet fusus ab usque Patris gremio.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum5)
tu mihi, Christe, columba potens, sanguine pasta cui cedit avis, tu niveus per ovile tuum agnus hiare lupum prohibes, subiuga tigridis ora premens.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum47)
Pastis visceribus ciboque sumpto, quem lex corporis inbecilla poscit, laudem lingua Deo Patri rependat, Patri, qui Cherubin sedile sacrum nec non et Seraphin suum supremo subnixus solio tenet regitque.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum1)
illic purpureis tecta rosariis omnis fragrat humus caltaque pinguia et molles violas et tenues crocos fundit fonticulis uda fugacibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae34)
regem Deumque adnuntiant thesaurus et fragrans odor turis Sabaei, at myrrheus pulvis sepulcrum praedocet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae20)
quid sanguine pasta voluptas?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권116)

SEARCH

MENU NAVIGATION